- TONSILIS Corona
- TONSILIS Coronaplectili vel nexili contradistinguitur; Quas enim ex integris frondibus atque adeo intonsis Veteres nectebant, plectiles vel nexiles dicebantur: Unde apud Plautum, Bacchid. Act. 1. Sc. 1. v. 37. Corona plectilis, et A. Gellium, l. 18. c. 2. coronam e lauro plexam, id est, ex integra fronde lauri plexam. Tonsiles vero et Tonsae appellabantur, quae ex foliis detonsis texerentur: ut observat Salmas. ad Solin. ex Servio ad Virgilii l. 3. v. 21. Georg.Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae:Quem recte de Tonsili corona Servius interpretatur, Tonsae, inquiens, olivae minutis foliis compositae. Habiturum se autem Coronam tonsilem dixit. Vide Car. Paschal. de Coronis Antiqq. Meminit quoque Tonsilium sertorum Martialis, l. 6. Epigr. 80. v. 7.Sic quacumque vagus, gressumque oculosque ferebat,Tonsilibus sertis omne rubebat iter.In quae verba Salmasius praefatus: Coronas, inquit, interdum ex integris frondibus nectebant Veteres, ut ex lauro, oliva et aliis; Inter dum ex mero folio funiculis eas suebant. Hae Tonsiles vocatae vel Tonsae,ideo, quod ex foliis detonsis textae essent; vel quod folia in bis parum emptnerent, tamquam si tonsa essent, Hinc consiles tapetas, brevibus ac tonsis villis. Vide quoque supra ubi de Tomento.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.